ANNA

ANNA
I.
ANNA
Bernardi, Comitis Hohenbergensis Sueviae filia uxor Rodolphi I. Imperatoris. Obiit A, C. 1281. Basileae in Summi Tenipli adyto sepulta. Haec nobilissimorum Austriae Principum genitrix fuit, unde et praecipuarum per Germaniam domorum propagines exortae. Vide Urstis. epit. Hist. Basil. c. 8.
II.
ANNA
Bovillana vetula, plembem Romanam, cum in Aventinum fugisset, pavit. Unde Ovid. loc. cit.
Pace domi factâ signum posuêre Quirites,
Quod sibi defectis illa ferebat opem.
Divinos propterea honores post obitum adepta, non tamen e Senatus sententia. Huic enim cum illa secessio neutiquam placuisset, honores divinos vetulae huic haberi nolebant, nec negare interim quidquam tempora sinebant. Quare, ut os plebi sublineretur, decrevit, quasi in Annoe honorem, ut Martiô Mense, qui veteris anni erat primus, sacra caelesti fierent Numini, quibus rogaretur, ut annare et perennare, h. e. annum illum exigere et alios illi superaddere daretur. Itaque eius festô in conviviis cum voto hoc alii aliis propinabant, sic ut pro cyathorum numero et votis multiplicibus, etiam Nestoris annos biberent: quod ex Ovidii Fastis cognoscimus. Atque hôc modô alio plebs in appellatione huius Numinis, alio prudentiores spectabant, neque sacra illa vere anus istius, sed excellentioris potestatis fuêre, cuius beneficium putarent annare et perennare. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 12. ubi hôc nomine, non Didonis sororem, quae apud Aeneam exulaverit, cultam esse docet, quippe cum inter Aeneam et Didonem, cuius soror Anna fertur, circiter trecentorum annorum intervallum sit; sed anum illam, benesicentiâ in plebem inclitam, de qua dictum.
III.
ANNA
Dea ab annis, quibus praesidebat, vocata, cui mense Martiô privatim et publice sacrisicabatur, ut populo Annare et Perennare liceret. Fuit autem Beli filia, et soror Didonis, cui in fuga comes fuit. Quae, postquam mortuam sororem vidit, et Carthaginem ab Hiarba Gaetulorum Rege occupatam, relictâ sede patriâ, ad Battum Regem, qui Melitaeimperabat, cursum arripuit: a quo iure veteris hospitii benigue suscepta, duos circiter annos ibi mansit. Sed, cum Pygmalionem fratrem iam cum armis adventare didicisset, Battus veritus Potentiam illius, Annam, utinde abiret, hortatus est. Mox igitut mare ingressa, vi tempestatis acta, in Laurentem oram pervenit, ubi iam Aeneas, paratis rebus, ac ductâ uxore Laviniâ imperabat, a quo benigne invitata in regiam cum eo profecta est: cui mox Lavinia tendere insidias coepit. Sed Anna in somniis a Didione monita, ut infaustam domum relinqueret, statim per fenestram exiluit, cumque citatô cursu ad Numicium amnem pervenisset, in eum se praecipitem dedit. Ortâ deinde luce, magnô clamore cam quaeritantibus apparent vestigia pedum, usque ad Numicium amnem. Unde Ovid. Fast. l. 3. v. 653.
---- Placidi sum nympha Numici,
Amne perenne latens Anna Perenna vocor.
Aliis autem Anna elt Luna, tamquam ab anno dicta, ut quae menses, et annos suô motu impleat. Aliis est Themis, aliis Io, aliis una Atlantidum, quam Iovi ubera praebuisse volunt. Ovid. ubi supra, v. 657.
Sunt quibus boec Luna est, quia mensibus impleat annum:
Pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
Invenies, qui te nymphen Atlantida dicant,
Teque Iovi priscos, Anna, dedisse cibos.
Sed et eôdem reste, v. 667.
Orta suburbanis quoedam fuit Anna Bovillis
Pauper, sed multoe sedulitatis anus:
de qua mox plura.
IV.
ANNA
Latine gratiosa, sive misericors, aut requiescens; vel donans, altera uxor Elkanae. 1. Sam. c. 1. v. 2. Hebraice Hanna.
Nomen irem Prophetissae cuiusdam, de qua sic D. Lucas c. 2. v. 36. 37. Καὶ ἦν Αωκ προφῆτις, θυγάτηρ Φανουὴλ, εν φυλῆς Α᾿σήρ. Α῎υτη προβεβηκυῖα εν ἡμέραις πολλαῖς ζήτασα ἔτη μετα ἀνδρὸς ἑπτὰ ἀπὸ τῆς παρθινίας α ῾τῆς. Καὶ αὕτη χήρα ὡς ἐτῶν ὀγδοήκὸντα τεςςάρων, ἥ οὐκ ἀφίςτατο ἀπὸ τȏυ ἱεροῦ νηςτείαις καὶ δεήσεϚι λατρεὐουσα νύκτα καὶ ἡμέραν. De eadem hoc est testimonium S. Cyrilli Hierosolymit. Cat. 10. quod fuerit mulier ἐγκρατὴς εὐλαβεςτάτη, καὶ ἀσκήτρια. Ubi primus character continentiam eius, et castitatem vidualem denotat, quam per tot annos integram, illibatamque servaverat (septem nempe duntaxat annos cum coniuge post nuptias vixit, quô tempore maritus eius, ut parest credere, moriebatur.) Secundus pietatem eius respicit. Tertius, non solitariam, aut nonialem vitam (quemadmodum ibi Latinus interpres falso reddidit,) sed severam οκληραγωγίας observantiam, utpote quae bis quâlibet septimanâ ieiunaverit, precesque quottidianas tum publice, tum privatim assidue frequentaverit, prout olim Asceticis in usu fuit. Ita sese a curis, et negotiis mundanis subduxit, ut melius Dei cultui vacaret, ideoque sub horas precationis quottidie in templum ascendebat; Non quod numquam vel comederit, vel dormierit, vel quod inibi semper ullô modô permanere potuerit; verum quod illic statis precationum temporibus Deum semper coluerit, posteaque domum suam redierit. Ita Apostoli, Luc. c. 24. v. 53. διὰ παντὸς εν τὡ ἱερῷ fuisse dicuntur. Et Act. c. 1. v. 15. διαμένοντες ενεῖ, non quod numquam exinde abscesserint, sed, ut illic sequitur, ἦσαν προσκκρτεροῦντες ὁμοθυμαδον` τῇ προσευχῆ καὶ δεῄσει. Nic. Lloydius.
V.
ANNA
Sigismundi Bathorii uxor.
VI.
ANNA
Urbs antiqua Arabiae desertae, ad Euphratem fluv. Mercatu prius celebris; sed desicit indies, variisque habitatur, cum arce in Insul. adiacente. Aliis in Mesopotamia est. Item, Portus in Amurgo, vel Mergo, Aegaei maris Insul. Natal. Metell.
VII.
ANNA
civitas Iudaeae supra Hierichuntem. Steph.
VIII.
ANNA
filia Francisci, ultimi Aremoricae Ducis, quae cum iam per Procuratorem nupsisset Maximiliano Regi Romano A. C. 1491. ducta est a Carolo VIII. Galliae Rege, qui eiusdem Maximiliani filiam Margaretam, sibi desponsatam, Patri remisit. Quô mortuô, Ludov. XII. maritum nactusest; mater quidem egregiae prolis, sed quae brevis aevi. Obiit A. C. 1514. aetat. 37. Historici Gall. in Carolo 8. et Ludov. 12. Verulam. in Henrico 7.
IX.
ANNA
filia Iohannis, Cypri Regis quae Ludovico Sabaudo nupsit, A. C. 1426.
X.
ANNA
filia Ludovici XI. Caroli VIII. fratris tempore, turbarum causa.
XI.
ANNA
filia Moscoviae Regis Henrici I. Galliae Regis coniux.
XII.
ANNA
mater Calo - Iohannis, Imperatoris Constantinopolit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Anna — ist ein weiblicher Vorname. Inhaltsverzeichnis 1 Herkunft und Bedeutung 2 Varianten 3 Namenstag 4 Popularität …   Deutsch Wikipedia

  • Anna — is a female given name. Anna, Anne, or Ann may also refer to: notoc People*Anna (Bible), also known as Anna the Prophetess in the Gospel of Luke *Anna of East Anglia (c. 636 654), King of East Anglia *Saint Anne, known by tradition as the mother… …   Wikipedia

  • Anna — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Anna (desambiguación). Anna …   Wikipedia Español

  • Anna F. — Anna F. (2009) Chartplatzierungen Erklärung der Daten Alben …   Deutsch Wikipedia

  • Anna — • Details of four women by this name in Sacred Scripture Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Anna     Anna     † …   Catholic encyclopedia

  • Anna 6-18 — est un documentaire de Nikita Mikhalkov, réalisé entre 1980 et 1993, et sorti en France en 1995. Sommaire 1 Synopsis 2 Fil rouge 3 Fiche technique 4 Principaux intervenants …   Wikipédia en Français

  • Anna [1] — Anna (weiblicher Name, von römischen Etymologen als fem. von annus, die Dauernde, Bleibende, von biblischen als die Anmuthige, Huldreiche erklärt). Denkwürdig sind: I. Mythische Person: 1) A., Tochter des Königs Belus von Tyrus, Schwester der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Anna M. — Anna M. est un film français de Michel Spinosa, sorti le 11 avril 2007. Sommaire 1 Synopsis 2 Distribution 3 Fiche technique 4 Voir aussi …   Wikipédia en Français

  • Anna — Anna, OH U.S. village in Ohio Population (2000): 1319 Housing Units (2000): 483 Land area (2000): 0.836569 sq. miles (2.166704 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.836569 sq. miles (2.166704 sq. km) …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • AnNa R — Andrea Natalie Neuenhofen[1] (* 25. Dezember 1969 in Berlin Friedrichshain; geboren als Andrea Natalie Rosenbaum), bekannt unter dem Kürzel AnNa R[2][3], ist eine deutsche Sängerin und Texterin des …   Deutsch Wikipedia

  • Anna R — Andrea Natalie Neuenhofen[1] (* 25. Dezember 1969 in Berlin Friedrichshain; geboren als Andrea Natalie Rosenbaum), bekannt unter dem Kürzel AnNa R[2][3], ist eine deutsche Sängerin und Texterin des …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”